Rozmiar: 15909 bajtów

- 24 -

1296. Juli. 25.

In nomine domini amen. Nos Heyhnricus (leg. Heydinricus) et Joannes aduocati de Lubschitz, scabini consulesque civitatis eiusdem universis presentium inspectoribus notitiam rei geste. Multum minuit bonores actorum et improperium eorum magis invalescit iterari causam quocumque tempore, que per arbitros et viros idoneos de consensu eorumdem existit finaliter terminata. Ad perpetuam igitur rei geste memoriam sciat presens etas et in posterum affutura, quod ad nos venientes filius et filie scilicet Conradi quondam iudicis de Maceyskirch, Engilbertus, Margaretha, Iliana et Mechtildis in arbitros compromittentes, inde in parte ipsorum constituentes Herbertum et fratrem suum Henricum, Arnoldum sutorem de nova ecclesia, Vigore vero fratrum infrascriptorum concives nostros Arhaldum, Gotsalcum, Vigandum et Jeroslaum advocatum de Baurwitz, habita sana deliberatione et de maturo consilio compositionem sincere complanationis facientes, sicut hactenus coram nostris predecessoribus factum fuerat, de iudicio et hereditate in Macieoyskirch, quod habere dignoscebantur, denuo cum fratre et domino Nicolao abbate de Rudycz et cum conventu fratrum eiusdem cenobii seu claustri, presente fratre Balduino magistro curie in Maceyskirch et fratre Gothardo magistro curie in Ratibor, renunciantes illud et illam omnimode et in perpetuum, receptis pro ea decem marcis puri et legalis argenti Opaviensis ponderis, sic quod hi dicti superius et eorum posteritas et consanguinei cessabunt deinceps ab omni revocatione et impetitione cuiuslibet alloquii eiusdem hereditatis atque iudicii. Quam et quod abbas et fratres prelibati claustri amplius iure hereditario possidebunt pacifice et quiete. Verum ne qua improbitas huius complanationis formam in posterum infirmare possit, adhibuimus testes hoc honore concives nostros Waltherum de Zabzucz, Waltherum de Lysintiz, Gidelmanuum Waltherum scopponis. De villa Maceyskirch Rugerus iudex, Gothardus et Lupoldus. Insuper ut hec complanatio magis stabilis approbaretur, presentem literam nostre civitatis sigillo communiri fecimus desuper in cautelam. Datum Lubschicz et actum anno domini 1296 in die beati Jacobi apostoli.

Mitgetheilt von Herrn Dr. Potthast aus dem Copialbuch des Abtes Andreas Emanuel von 1653.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów